- SCRIPTURA Sacra
- SCRIPTURA Sacraest verbum Dei, a Scriptoribus θεοπνεύςτοις, literis divinô iuslu exaratum, ad Ecclesiae institutionem. Horum primus et quasi coeterorum Exarchus post Deum, qui ipse, propriis digitis Legem duabus tabulis exarando, initum scribendi fecit, Moses fuit, vide Iustinum Martyr. Paraen. ad Graec. Tertullian. in Apolog. c. 19. Euseb. Praep. Euang. i. 10. c. 23. Chrysost. Homil. 1. in Matth. Theophylactum etc. Ultimus Iohannes Euangelista, cui, in Apocalypsi, duodecies mandatum scribendi caelitus repetitum est. Distinguitur in libros Vet. et N. Test. 2. Corinth. c, 3. v. 14. qui proin Ε᾿νδιάθηκοι Testamentarii sive Foederales appellantur, Origeni apud Eusebium l. 6. c. 19. et Eusebio ipsi l. 3. c. 3. Vetus iterum in Mosen et Prophetas, Matth. c. 7. v. 12. etc. Item in Mosen, Prophetas et Psalmos, Luc. c. 24. v. 44. secundum IUdaeos in Thorah, Nebiim, et Cetubim: utriusque Testamenti libri vulgo in Historicos, Dogmaticos et Propheticos dispescuntur. Quod distributionem S. Scripturae in capita, et capitum in versus attinet; eius, quae nunc in usu est, auctorem ferunt Monachum quendam Ordinis Praedicatorum, nomine Hugonem de S. Caro, natione Burgundum, post Cardinalem: qui cum circa A. C. 1240. vel 1250. Concordantias Bibliorum contexeret, Utrinsque Testamenti libros Vulgatae editionis capitibus, et haec rursum versibus distinxit. Quod postea non Christiani solum in Graecis Exemplaribus, sed et in textu Hebraeo ipsi Iudaei imitati sunt: hodieque eadem distributio, licet minus nonnumquam commoda, constanter observatur. In Veteri quidem, praeter Paraschoth, Sectiones libris Mosis sive Legi peculiares, quibus respondent Particulae ex Prophetis excerptae, quas Haphtaroth dicunt: a Masorethis per omnes libros constituti sunt Sedarim, Ordines, pro rerum diversitate textum dispescentes: quales Genesis 42. Exodus 29. habet; Versiculi item Pesukim dicti et accentu Soph-Pasuck terminati: quorum numerus in fine singulorum adscribi solet, In Novo Test. autem Patres, imprimis Graeci, τίτλους Titulos sive Pericopas appellârunt eiusdem argumenti materias inter se connexas: κεφάλαια vero sive Capitula (quae etiam ςτίχοι) partes minores ipsorum Titulorum, quibus in sententias et versus dividebantur. Sic Tituli Matthaeo dati sunt 68. Marco 48. Capitula vero illi 355. huic 230. â Suida tributi leguntur. Dicitur alias Canon, continetque in U.T. Pentateuchum, Iosuam, Iudices cum Ruth, libros Samuelis, Regum, Chronicorum, Esdram, Nehemiam, Estheram, Hiobum, Psalmos, Proverbia, Ecclesiasten et Canticum Salomonis, cum 4. maioribus, et 12. minoribus Prophetis; In N. T. quatuor Euangelistas, Acta, Epistolas Paulinas 14. duas Petri, unam Iacobi, tres Iohannis, Iudae unam, cum Apocalypsi. Item Biblia, vide ibi, ut et in voce Testamentum.Christiadum hae sunt delitiae, summique ParentisIussa, ad sidereum ducere certa Polum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.